Glose
Sed non Excelsus.[RAB.]Ex sententia Salomonis Judaeos convincit, etc., usque ad non in solo templo Judaeorum eum habitare.Sicut per prophetam,etc. De tabernaculo primo, quod fuit umbra et non veritas, prius dixit, postea testimonium posuit dicentis de tabernaculo quod verius fuit.Si introiero in tabernaculum Domini,etc., ad ultimam sententiam posuit Deum. Utin ore duorum vel trium testium stet omne verbum.